- ARSINUM vel ARSINEUM
- ARSINUM vel ARSINEUMFesto ornamentum capitis muliebris est.In Glossario διάκριμα exponitur; quô nomine Graeci proprie vocaut eum capiris ornatum, quô capillus in duas partes aequaliter diseriminatus, duas sertas facit. Discrimen Latini dixêre. Ovid. l. 3. Artis v. 137.Longa probat facies capitis discrimina puri.Ubi purum caput sic comptum vocat, ut ab alio mulierum operosiore ornatu distingueret, qui etiam discrimen ac us admittit. Simplicissimus enim ornatus is erat, capillis in duas partes per medium caput taeniâ divisis, qui longas facies maxime decere credebatur. Possumus tamen et discrimina puri capitis de capillo accipete tantum pexo ac dentibus pectinis discriminato, non vero calamistris intorto, aut in cumulum nodato, etc. Tribus enim modis capilli διάκρισις fiebat, scil. vittâ, pectine et acu: Sed hanc in rem plura dicemus infra, in voce Discrimen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.